De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
prophetae uniuersi diuino spiritu repleti nihil aliud quam de gratia dei erga iustos et ira eius aduersus inpios locuntur. quorum testimonia nobis quidem satis sunt, uerum his quoniam non credunt isti qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis a nobis fuerant refellendi.
sic enim praepostere agitur, ut humana diuinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis diuina debuerint. quae nunc sane omittamus, ne et nihil apud istos agamus et in infinitum materia procedat. ea igitur quaeramus testimonia quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.