De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
restat ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit, ita nos in hoc opere testimonia diuina quibus credi possit adhibere debemus, ut illorum persuasionem reuincamus qui sine ira deum esse credentes dissoluunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut inmanitate beluis aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione id est in dei summi notione sapientia est.
prophetae uniuersi diuino spiritu repleti nihil aliud quam de gratia dei erga iustos et ira eius aduersus inpios locuntur. quorum testimonia nobis quidem satis sunt, uerum his quoniam non credunt isti qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis a nobis fuerant refellendi.
sic enim praepostere agitur, ut humana diuinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis diuina debuerint. quae nunc sane omittamus, ne et nihil apud istos agamus et in infinitum materia procedat. ea igitur quaeramus testimonia quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.
Sibyllas fuisse multas plurimi et [*]( 12 ut ostendimns] c. 12, 2 s. ) [*](AVCTOSES SJ Tusc. I 47, 112 ss. § 5 s.] cf. Inst. I 6, 7 ss. ) [*](BPJ 1 corruptilia B 3 quemque] P, aliquem B 4 et corrigendi om. P 5 rque7 P2 dei] codd. rec., om. BP dicereLin., P2 carissimi Bar. corr. m. 1 uel 2 6 refellas B eos om. B deum] P, eam B 8 discernens B 10 persuasione B 11 sine ira] P, iram in B 1*2 ruf P2 14 post notione s. 7. ac add. B2 est] P. ) [*]( est quam (pflMta add. m. 1 uel 2. postea er.) B 15 ante ira s. 1. de add. B2 17 ipsi B 19 luarant a nobis P 21 et om. P, recte? 22 rin,finitum (in s. 1. tn. 1 uel 2) B 24 nos B sibylla\'s\' P2 fuisse multas om. P, sed cf. c. 23, 1 plures ut ostendi-traduntur )
Apollodorus quidem ut de ciui ac populari sua gloriatur, Fenestella uero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur et ea consules Curio et Octauius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent.