De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

adeo subiecta est peccato fragilitas carnis qua induti sumus, ut nisi huic necessitati deus parceret, nimium fortasse pauci uiuerent: propter hanc causam patientissimus est et iram suam continet. nam quia perfecta est in eo uirtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quia et ipsa uirtus est.

quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex inprobis continentes! quam multi in prima aetate turpes et omnium iudicio damnati postmodum tamen laudabiles extiterunt! quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur.

leges publicae manifestos reos damnant, sed plurimi sunt quorum peccata occultantur, plurimi qui delatorem conprimunt aut precibus aut praemio, plurimi qui iudicia eludunt per gratiam uel potentiam.

quod si eos omnes so qui humanam poenam effugiunt, censura diuina damnaret, esset homo aut rarus aut etiam nullus in terra.

denique uel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines contempto deo uiuo terrenis fragilibusque figmentis honorem diuinum tamquam caelestibus deferunt adorantes opera humanis digitis laborata.