De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
\'immo\' inquit \'si irascitur deus, statim debuit uindicare et pro merito quemque punire\'. at enim si id faceret, nemo superesset. nullus est enim qui nihil peccet et multa sunt quae ad peccandum inritent, aetas uinolentia egestas occasio praemium.
adeo subiecta est peccato fragilitas carnis qua induti sumus, ut nisi huic necessitati deus parceret, nimium fortasse pauci uiuerent: propter hanc causam patientissimus est et iram suam continet. nam quia perfecta est in eo uirtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quia et ipsa uirtus est.