De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

uirtus enim per mala et probatur et constat, uitia per uoluptatem. nec tamen ille qui peccat sperare debet perpetuam inpunitatem, quia nulla est perpetua felicitas,

  1. sed scilicet ultima semper
  2. expectanda dies homini dicique beatus
  3. ante obitum nemo supremaque funera debet,
ut ait poeta non insuauis.