De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
alii uero iram tollunt, gratiam relinquunt deo: naturam enim summa uirtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. ita omnes philosophi de ira consentiunt, de gratia discrepant.
sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis et [*]( 4 in secundo Diuin. Inst. libro] c. 5, 1-6, 2. 14 in quarto .. libroj Inst. IV 10 ss. AVCTOBES 18-20] cf. ad Epicuri frg. 363 Usener (p. 242, 8). ) [*](BP] 1 se. (d er.) P 2 mars B post solem add. lunam codd. rec., edd. cetera.que (a er.) P 3 riA\' PJ 6 ..et (et er.) B 9 om*nis (h et i er.) B 10 affectus B3 11 ii] edd., hi B, hi* (i er.) P 12 Vut P2 13 fidis JB1, corr. B3 quod B 14 et om. B refutauimus P1, corr. p21 16 nunc] P, num B 17 disseremus edd. gradu . (u ras. ex 0J B 18 aiunt] P, sentiunt B gratificare P 20 post gratiam er. uero, B relinqunt B 21 uirtute* (m er.) B 22 sic beneficam om. P 22—71, 4 locum male distinxerant edd., corr. Hettsingerus, Emendat. p. 132 )
aliud amplius praeter haec nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo uerum quod quaeritur inueniri. consideremus singula, ut nos ad latebras ueritatis et ratio et ordo deducat.
Primum illud nemo de deo dixit umquam, irasci eum tantummodo, gratia non moueri: est enim inconueniens deo ut huiusmodi potestate sit praeditus qua noceat et obsit, prodesse uero ac bene facere nequeat.
quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est deus? quod si fit, iam maiestas illa uenerabilis non ad iudicis potestatem, cui licet seruare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur.
cum autem uideamus non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si deus est auctor malorum, esse alterum necesse est qui contraria deo faciat et det nobis bona.