De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
de tertio uero ii praecipitantur qui cum sciant legatum dei eundemque diuini et inmortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum aut aliter accipiunt quam fides poscit: quos ex parte iam refutauimus in quarto supra dicti operis libro et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae ueritatem dum dissipant, perdiderunt.
nunc uero contra eos disserimus qui de secundo gradu lapsi praua de summo deo sentiunt. aiunt enim quidam nec gratificari eum cuiquam nec irasci, sed securum et quietum inmortalitatis suae bonis perfrui.