De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

aliud amplius praeter haec nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo uerum quod quaeritur inueniri. consideremus singula, ut nos ad latebras ueritatis et ratio et ordo deducat.

Primum illud nemo de deo dixit umquam, irasci eum tantummodo, gratia non moueri: est enim inconueniens deo ut huiusmodi potestate sit praeditus qua noceat et obsit, prodesse uero ac bene facere nequeat.

quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est deus? quod si fit, iam maiestas illa uenerabilis non ad iudicis potestatem, cui licet seruare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur.