De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

cum igitur sanctissimam legem posuerit uelitque uniuersos innocentes ac beneficos esse, potestne non irasci, cum uidet contemni legem suam, abici uirtutem, adpeti uoluptatem?

quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo uel maximum. si est prouidus, ut oportet deum, consulit utique generi humano, quo sit uita nostra et copiosior et melior et tutior. si est pater ac dominus uniuersorum, certe et uirtutibus hominum delectatur et uitiis commouetur. ergo et iustos diligit et inpios odit.