De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
qui autem deum secuti eique parentes corporis desideria contempserint et uirtutem praeferentes uoluptatibus innocentiam iustitiamque seruauerint. hos deus ut sui similes recognoscit.
cum igitur sanctissimam legem posuerit uelitque uniuersos innocentes ac beneficos esse, potestne non irasci, cum uidet contemni legem suam, abici uirtutem, adpeti uoluptatem?
quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo uel maximum. si est prouidus, ut oportet deum, consulit utique generi humano, quo sit uita nostra et copiosior et melior et tutior. si est pater ac dominus uniuersorum, certe et uirtutibus hominum delectatur et uitiis commouetur. ergo et iustos diligit et inpios odit.
\'odio inquit \'opus non est: semel enim statuit [*](BPJ 2 ref B3 ante inuicom s. I. se er., quod add. m. 2. B anima B1. corr. B3 sunt om. B 5 s. rcpresserit K, sed cf. Buenemannum 6 erit oni., sed post similis habet inuenitur B 7 diuina P S illud in marg. P 9 lucis B uoluptatcs (c ex i) B2 10 suaui- taternf B3 hi* (i er.) P ii uero qui edd. corpore Bl. corr. B3 11 terra (a in 1 ucl 2 litt. er. m. 1) B 13 deum] P. doini ni uel dom ni in donni. ni corr. B1 eique secuti P parentis Bl, corr. B2 corporLisj B2 15 hoc P1 17 potest»ne (i ? er.) P 18 auici ut uid. Bl, corr. B2 19 quasi Bl. nirPasi B2 administratur Bac 20 omni (i in er. c ? m. 3) B 21 doniinum B consul i t B3 22 quo. (d er.) P cupiosior Jtl. corr. B3 \'23 deus P ref B3 )
est igitur aliquid propter quod deus possit irasci tamquam fiducia integritatis aduersus eum rebellanti. si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori qui legem cum ipso pariter latore contempserit ?