De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
nam qui non mouetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulauerit ira et incitauerit, qui autem cum moueatur, tamen intempestiua lenitate uel saepius quam necesse est uel etiam semper ignoscit, is plane et illorum uitam perdit quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipse aeternam molestiarum materiam subministrat. uitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio.
laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia conperisset uilici sui culpa, \'miserum te\' inquit \'quem iam uerberibus necassem, nisi iratus essem\'.
unicum hoc exemplum temperantiae putant, sed auctoritate ducti non uident quam inepta et locutus fuerit et fecerit. nam si, ut ait Plato, nemo prudens punit, quia peccatum est, [*](AVCTORES § 4] Valerium Max. IV, I Ext. 1 potius sequitur Lact. quam Ciceronem Tusc. IV 36, 78. 22 s. Plato] ex Seneca de ira I 19. 7 (Plat. Legg. XI 934 A). ) [*](BP (3-19)] 1 saeculus Bl, s c ae**lus B2, a del. B3 3 aduersus P reunf B2 4 lucemuenerit (muen in 4 uel 5 litt. er. m. 3) B 5 sed om. P 6 quod facit om. P alt. rquod\'lJ32 10 iustius P 11 quierstamena spernatur B1 r enn u it sic 132 12 ira et incitauerit om. P cum moueatur] Lengletius, commoueatur BP 14 is (h er.) P audacia (\' m. 2) B, audictiam Pac lo ipsi (alt. i in er. e ? m. 3) B molestiarum (rum in er. rQ ? m. 2) B 16 materiam om. B 17 arquitas Bi. arcytas L3, archytast P tarumtinus Bl, taruntinus B2, tarentinus B3 18 uilici] P, ulciscendi B sua Bl, corr. B3 culpam P, unde culpam redarguens codd. rec. 19 post miserum te in haec quit quem—leuiter ne uer (116, 4) desunt, maiore parte uersus et decem proximis uacuis, P essem (m add. m. 2) B 22 si c ut B2 nemo «prudens (o add. m. 2) B ) [*]( 8* )
si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur, sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum peruersi hominis incitent atque inpune discedant.
ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore haberet modum castigatio.