De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quies igitur sempiterna solius mortis est. si autem mors deum non attingit, deus igitur numquam quietus est. dei uero actio quae potest esse nisi mundi administratio ? si uero mundi curam gerit, curat igitur hominum uitam deus et singulorum actus animaduertit eosque sapientes ac bonos esse desiderat.

haec est uoluntas dei, haec diuina lex: quam qui sequitur. qui obseruat, deo carus est. necesse est igitur ut ira moueatur deus aduersus eum qui hanc aeternam diuinamque legem aut uiolauerit aut spreuerit.

\'si [*](AVCTORES 1. 5 s.] Epicuri frg. 360 Usener (p. 241. 6); cf. Cic. de legg. I 7, 21 (de diuin. II 50, 104); de nat. deor. I 20, 52, ) [*](BPJ 1 nulla (\' m. 2) B igitur habet potestatem curare enim necesse est eum qui habet potestatem curare enim necesse est eum qui ftIII haba (a s. I. m. 2 ?) uel P 3 tante P nc.legentiae (post ne er. e ?) B, om. P 5 corruptus B 6 LquietuSj p21 9 so nis Bl, hs sõ|ni* (sed \' fort. iam m. 1) B3 11 tamen] B, quidem P in..quietus (re er) B \'et> imagines Heumarmus 12 naturam B1, corr. B* exercreTat B2 13 aduocaUque (d del. m. 3, i er.) B 14 Lde quiete.,. quies PtJ, denique ėt (exp. m. 3) requies B igitur linea del. B3 17 curti r m. 2) P 18 uita (\' m. 2) B anima diuertit (sed & minus cert.) P1, anim« ad.uertit Ps eosque] P, ref (s. I. m. 2) eos B 19 uoluptas Bl, corr. B3 21 ira (sed \' er. uid.) B deus om. P 22 spre uerit. B* )

111
nocet\' inquit \'alicui deus, iam bonus non est\'. non exiguo falluntur errore qui censuram siue humanam siue diuinam acerbitatis et malitiae nomine infamant putantes nocentem dici oportere qui nocentes adficit poena. quod si est, nocentes igitur leges habemus quae peccantibus supplicia sanxerunt, nocentes iudices qui scelere conuictos poena capitis adficiunt.

quod si et lex iusta est, quae [etj nocenti retnbuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta uindicat — bonorum enim salutem custodit qui malos punit —, ergo et deus cum malis obest, nocens non est, is est autem nocens qui aut innocenti nocet aut nocenti parcit, ut pluribus noceat.

libet quaerere ab iis qui deum faciunt inmobilem, si quis habeat rem domum familiam seruique eius contemnentes patientiam domini omnia eius inuaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur, utrumne sapiens esse possit qui contumelias non uindicet suisque rebus eos frui patiatur in quos habeat potestatem ? quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est et non stupor quidam insensibilis.

sed facile est ferre contemptum. quid si fiant illa quae a Cicerone dicuntur? etenim quaero si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis. uxore occisa, incensa domo, [*](AVCTORES 22-112, 3J Cic. in Catil. IV 6, 12. ) [*](BPJ1 niqait B Lalicuij (descnptura manus 1 //l//q////i apparet) B3 2 errore. (m er.) B 3 aceruitatis Bl, corr. B* e.t (s er.) B nocentem-nocentes om. Bl, hoc (sic) nocentem-nocentes 8. I. add. B\'J 4 adfcitt, B3 poena m B3 Lsi_, B3 nocentis Bl, corr. B3 5 peccarntibus B3 sancxerunt BP 7 et del. Gemollius, Krit. Bemerk. E. lat. Schriftatell., Lignit. 1890 p. 19 8 et s. l. in ras. B2 10 et om. B is (h er.) B, ipse P 11 parcet B1, corr. B3 12 iis] edd., his BP innobilem Bl, ignobilem B2 13 habet B 14 contemnentem Bl, corr. B3 patientiam (ia in er. e ? m. 2) B ipsi (alt. i in 1 uel 2 litt. er. m. 2) B 15 honore.t (n er.) B 17 s uisque B1 19 patientia (\' er.) B 20 est et] PB2, esset B t 22 quaero] PB3, uero Bl )

112
supplicium de seruo non quam acerrimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanus et crudelissimus esse uideatur.