De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
ideo\' inquit \'incorruptus est ac beatus, quia semper quietus\'. cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a deo neglegantur quae uidemus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest qui uiuit ac sentit? nam quies aut somni res est aut mortis.
sed nec somnus habet quietem. nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen inrequietus agitatur; imagines sibi quas cernat adfingit, ut naturalem suum motum exerceat uarietate uisorum, auocatque se falsis, dum membra saturentur ac uigorem capiant de quiete.