De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

non dico de ns qui aduersum leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci potest, fingamus tamen eum sedato animo esse debere, cum subicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi aut potestatis suae; sic enim uolunt, qui iram conantur euellere. sed de iis potissimum dico qui sunt nostrae [*]( 7 superius diximus] § 12. ) [*]((cf. locum Senecae de ira I 3, 2 diximus-exigendae supra. adlattlm) ira est in subbona quid alteriua ulciscendae Bl, fin ... quid ex inquit ortum, praeterea aberrauit Itbrarius ad p. 114, 11 est bono [ad om. Bt] alterius), ira est in subeundo inquid altcrius ulciscendae B2 aut] B, alii P ut\' B2 possidonius (pr. s exp. B) BP 3 lapsum Bl. corr. B2 4 nocuit aut] P, hoc uitauit B 6 aristoteles P1 finitio cod. Âmbros. Senecae 6 abest (st part. in ras. m. 2) P reponenui] Bl cum cod. Ambros. Sen., repenrdnendi B2, respondendi// (er. punctum ?) P 7 qua-iniusta 8. I. add. B3 iniusta del. Heumannus probante ut uid. Buenemanno, qui uerba de qua superius-mutis inest ad c. 7, 7 (cum irascuntur) refert, sed Lact. ad § 12 esse iram—iniustam respicit quare\' B3 11 inurit enim] P, inrifafenim B 12 ira—mouentur] B, illa ira P; mouemur Halmius, malim quae monetur cum Heumanno 13 aduersus P 14 iis] edd., his BP 15 aduersus P etsi (si m. 3 in 3 litt. er., quarum prima n) iudex (supra etsi et iudex er. = et —, quae add. m. 2) B 17 poena B legem Bl, corr. B2 animi non B 19 eicere ut uid. Bt, eue r t*ere B2 iis] edd., his BP ) [*]( XXVII. Lact. X. ) [*]( 8 )

114
potestatis, ut serui, ut liberi, ut coniuges, ut discipuli: quos cum delinquere uidemus, incitamur ad coercendum.

necesse est enim bono ac iusto displicere quae praua sunt, et cui malum displicet, mouetur, cum id fieri uidet. ergo surgimus ad uindictam non quia laesi sumus, sed ut disciplina seruetur.

mores corrigantur, licentia conprimatur. haec est ira iusta: quae sicut in homine necessaria est ad prauitatis correctionem, sic utique in deo, a quo ad hominem peruenit exemplum.

nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam deus peccata uniuersorum debet coercere. quod ut faciat, irascatur necesse est, quia naturale est bono ad alterius peccatum moueri et incitari.

ergo ita definire debuerunt: ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. nam definitio Ciceronis ira est libido ulciscendi non multum a superioribus distat.

ira autem quam possumus uel furorem uel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota uitiosa est, ira uero quae ad correctionem uitiorum pertinet, nec homini adimi debet nec deo potest. quia et utilis est rebus humanis et necessaria.