De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

haec est ira de qua superius diximus iniusta, quae etiam mutis inest, in homine uero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. haec in deo esse non potest, quia inlaesibilis est, in homine autem, quia fragilis est, inuenitur. inurit enim laesio dolorem et dolor facit ultionis cupiditatem.