De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
deus enim potest quidquid uelit et inbecillitas uel inuidia in eo nulla est, potest igitur mala tollere, sed non uult: nec ideo tamen inuidus est. idcirco enim non tollit, quia sapientiam, sicut edocui, simul tribuit et plus est boni ac iucunditatis in sapientia quam in malis molestiae. sapientia enim facit ut etiam deum cognoscamus et per eam cognitionem inmortalitatem adsequamur, quod est summum bonum. itaque nisi prius malum agnouerimus, nec bonum poterimus agnoscere.
sed hoc non uidit Epicurus nec alius quisquam, si tollantur mala, tolli pariter sapientiam nec ulla in homine uirtutis remanere uestigia: cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit.
ita propter exiguum conpendium sublatorum malorum maximo et uero et proprio nobis bono careremus. constat igitur omnia propter hominem proposita tam mala quam etiam bona.
Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum deus. sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se tamquam diuini templi antistitem. spectatorem operum rerumque caelestium.
solus est enim qui sentiens capaxque rationis intellegere possit deum, qui opera eius admirari, uirtutem potestatemque perspicere: idcirco enim consilio mente prudentia instructus est, ideo solus praeter [*](BP] 2 prouidentia r- m. 2) B 3 pro""enae P2 4 formidulosum B 6 ue*lit (1 er.) B eo] B; deo P 8 est om. P sapientift (-m. 2) B 10 quam enim (exp. m. 3) in B 11 eam in 3 litt. er.. quarum m prima e ?, tertia m ? B3 cognitionemortalitatc Bl, cognitioneinmorm talitate B3 16 Linstituen..da ex in sustinenda ut uid. B3 superanda] PB3. sufferenda Bl 17 aceruitate Bl. corr. B2 consistit ita] PB3, constituta Bl compe n dium P2 22 sic P ma ch inatus Pl 25 opera B )
si ergo deus hominem suum uoluit esse cultorem ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur, utique iustissimum est et deum qui tanta praestiterit amare et hominem qui sit nobiscum diuini iuris societate coniunctus. nec enim fas est cultorem dei a dei cultore uiolari.
unde intellegimus religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum. cuius rei testis est Marcus Tullius in libris De legibus ita dicens: sed omnium quae in doctorum hominum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos.
quod si est uerissimum, deus ergo uult omnes homines esse iustos id est deum et hominem caros habere, deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere uelut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit.