De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

sed tamen summum deum cum et philosophi et poetae et ipsi denique qui deos colunt saepe fateantur, de cultu tamen et honoribus eius nemo umquam requisiuit, nemo disseruit, ea scilicet persuasione qua semper beneficum incorruptumque credentes nec irasci eum cuiquam nec ullo cultu indigere arbitrantur. adeo religio esse non potest ubi metus nullus est.

Nunc, quoniam respondimus inpiae quorundam detestabilique prudentiae uel potius amentiae, redeamus ad propositum.

diximus religione sublata nec sapientiam teneri posse nec iustitiam, sapientiam, quia diuinitatis intellectus quo differimus a beluis in homine solo reperiatur, iustitiam, quia nisi cupiditates nostras deus qui falli non potest coercuerit, scelerate inpieque uiuemus.

spectari ergo actus nostros a deo non modo ad utilitatem communis uitae attinet, sed etiam ad ueritatem, quia religione iustitiaque detractis uel ad stultitiam pecudum amissa ratione deuoluimur uel ad bestiarum inmanitatem, immo uero amplius, siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt.

quid erit homine truculentius, quid inmitius, si dempto metu superiore uim legum aut fallere potuerit aut contemnere ?