De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
quod si uerum sit, derisi ergo ab antiquis sapientibus sumus. quod si fallendi nostri atque adeo totius generis humani causa commenti sunt religionem, sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium.
sed fuerint sapientes: quae tanta felicitas mentiendi, ut non [*](BPJ 1 origo inueniri] P codd. Cic., inueniri origo B enim est codd. Cic. 2 ad ut uid. Bl, aurtf B3 3 aut om. P h umidum B2, humidum P 4 flauile B1, fleuile B3 in naturis] codd. Cic., innatum B, naturis P 5 "esf P2; inest codd. Cic. 6 quod] B codd. Cic., quo P tenant Bl, tenrena«t B2 praeuideat (ae ex o) B1 8 enim om. codd. Cic. inuenietur] codd. Cic., inueniuntur BP 11 teocritique B 12 sententia B lre"*ucippi B rin\'ane (in s. I. m. 3, s. I. a er., quod add. m. 1 uel 2) B democritiu (et er.) epicuriqu«e (a er.) B 13 auctoritatem Bl, corr. B3 14 sunt appellati P Pythagoraephilosophorum] pythagorę (t m. 2) uel socratis uel platonis ceterorum philosoforum P, pythagorumque summorum philosophorum Bl, rae uel Bocratie uel platonis cetero in inf. Margo add. B3 17 rtnerroris B, erroris P 19 ergo derisi P 20 quord\'si B 21 causa. (m ? er.) B sapientis Bl, corr. B3 )
est igitur diuina prouidentia, ut senserunt hi omnes quos nominaui: cuius ui ac potestate omnia quae uidemus et facta sunt et reguntur.
nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in conseruandis ordinibus temporibusque constantia aut olim potuit sine prouido artifice oriri aut constare tot saeculis sine incola potenti aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat.
quidquid est enim quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. ratio autem sentientis sapientisque naturae est, sapiens uero sentiensque natura nihil aliud potest esse quam deus. mundus autem quoniam rationem habet qua et regitur et constat, ergo a deo factus est.
quod si est conditor rectorque mundi deus, recte igitur ac uere religio constituta est: auctori enim rerum parentique communi honos ueneratioque debetur.