De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
his enim in naturis nihil est quod uim memoriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura prouideat et conplecti possit praesentia: quae sola diuina sunt; nec enim inuenietur umquam unde ad hominem uenire possint nisi a deo.
eiceptis igitur duobus tribusue calumniatoribus uanis cum constet diuina prouidentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam qui Diagorae Theodorique sententiam uel Leucippi inane commentum uel Democriti Epicurique leuitatem praeferre audeat auctoritati uel illorum septem priorum qui appellati sunt sapientes uel Pythagorae uel Socratis uel Platonis ceterorumque summorum philosophorum qui esse prouidentiam iudicauerunt, falsa igitur est et illa sententia qua putant terroris ac metus gratia religionem a sapientibus institutam, quo se homines inperiti a peccatis abstinerent.