De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
si uero in huius mundi ut ita dixerim re publica nulla prouidentia est quae regat, nullus deus qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet, unde igitur mens humana tam sollers, tam intellegens orta esse credetur?
si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit, animus ergo, qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsecuntur tamquam regi et imperatori, qui nec aspici nec conprehendi potest, non potuit in hominem nisi a sapiente natura peruenire.