De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
sed quaero, antequam mundum primordia ista generassent, cur sibi dii habitaculum non aedificauerint ? uidelicet nisi atomi coissent caelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent.
quo igitur consilio, qua pactione de confuso aceruo se atomi congregauerunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, caelum desuper tenderetur tanta siderum uarietate distinctum, ut nihil umquam excogitari possit ornatius?
tanta ergo qui uideat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla prouidentia, nulla ratione diuina, sed ex micis subtilibus et exiguis concreta esse tanta miracula?
nonne prodigio simile est aut natum esse hominem qui haec diceret aut extitisse qui crederent, ut Democritum, qui auditor eius fuit, uel Epicurum, in quem uanitas omnis de Leucippi fonte profluxit ?
at enim, sicut alii dicunt, natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. hoc uero multo est absurdius. si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit necesse est: is enim facit aliquid qui aut uoluntatem faciendi habet [*](AVCTORES 21 s.J cf. ad p. 84, 12—14 et Cic. de nat. deor. I 20, 53. ) [*](BPJ 3 concursum Bl, m del. B3 4 quique ut uid. Bl, corr. B* 5 reuertentibuB P 6 ergo m mg. P 8 mundus P generarent P 10 pderent P1, ras. et s. I. corr. P1 11 pactione] B, ratione P, sed cf. Inst. III17, 27 quo foedere inter se, qua mente conueniunt (sc. atomi) confus o, P5 Vceruo PJ 12 aJifPs BI 15 et om. B\\ rac\' B* consilia P20 16 micis] B, atomis P, sed cf. Senec. de benef. IV 19, 3 te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobauerunt 17 et om. P 19 ut] P, aut B 20 omnes P1 21 aliT Blf effectus B2 22 quam Bl, corr. B3 sensus P 23 efficit Bl, effecit B3 24 is (h er.) B qurfaut P1 )