De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
an simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit, ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus ? et quid simile ueritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud nisi umbram et extrema corporis liniamenta possit imitari ? num potuit humana sollertia dare operi suo aut motum aliquem aut sensum ?
mitto usum uidendi audiendi odorandi ceterorumque membrorum uel apparentium uel latentium mirabiles utilitates: quis artifex potuit aut cor hominis aut uocem aut ipsam sapientiam fabricare? quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? uides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum deo dare.