De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
utrumque uanum et inpossibile. sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent quam id sentiant quod ratio deposcit.
primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito cohaesisse mundum locuntur, ubi aut unde sint quaero. quis illa uidit umquam? quis sensit? quis audiuit? an solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus [*](AVCTORES 10] de cap. 10 cf. \'Lact. u. Lucr.\' p. 234 ss. 12—14] Cic. de nat. deor. I 13, 85. ) [*](BPJ 1 adheus Bl, corr. B2 quireneus B, cyrineus P 2 theudorus B1, corr. B1 et] P, etiam B boni ex noui B3 8 ma*luerunt (l er.) B uel contra B denelgare ex 4 litt. incert. et glnare B3 4 quibus B priore P hi. (i er.) P 6 ««utrumne P munitos Bl, minutos in ras. B3 7 auctoritate] codd. rec., ueritate BP 8 properandu sic B 9 longius a materia (a m. 2 supra scripta er.) B deuagetur] edd., diuagetur (sed s. I. B3) BP 12 repente (e er.) B naturfi (.m. 2) B 17 quisuis Bl, corr. B3 sententiam RI, sen***tiant B1 19 fortuito] B, to P1, tQ 8. I. add. PS, unde totum codd. rec., edd.; qf. Cic. de nat. deor. I 24, 66 concursu quodam fortuito; II 37, 93 concursione fortuita cojaisisse (^ m. 2) P, coisse codd. rec., edd. loquiintur (alt. u part. exp. et lin. del. m. 1, ut esset i) B "20 ulla Bl, corr. B3, illam P an] a (\' minus cert.) Pl, arutf PJ, tam Bl, aut B* 21 leuci"p\'pus B3 )
quattuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant. ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere, sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia quae nec uideri possent nec tangi nec ulla corporis parte sentiri.
tam minuta sunt\' inquit \'ut nulla sit acies ferri tam subtilis qua secari ac diuidi possint\'. unde illis nomen inposuit atomorum. sed occurrebat ei quod, si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas tanta uarietate quantam uidemus inesse mundo. dixit ergo esse leuia et aspera et rotunda et angulata et hamata.