De Ira Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
denique Lucretius quasi oblitus atomorum quos adserebat, quo redargueret eos qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum ualerent. sic enim dixit:
- nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
- omne genus nasci posset, nil semine egeret.
item postea
- nil igitur fieri de nilo posse putandum est,
- semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
- aeris in teneras possint proferrier auras
.
quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret nec uideret sibi esse contraria? nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est, nisi forte ignis et aquae naturam ex atomis esse credemus.