De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
denique et uerbis et actibus et aspectu terrori omnibus ac formidini fuit. socer quoque eum metuebat acerrime: cuius timoris haec fuit causa.
Narseus rex Persarum concitatus do nesticis exemplis aui sui Saporis ad occupandum Orientem cum magnis copiis inhiabat.
tunc Diocletianus, ut erat in omni tumultu meticulosus animique deiectus, simul et exemplum Valeriani timens, non ausus est obuiam tendere, sed hunc per Armeniam misit ipse in Oriente subsistens et aucupans exitus rerum.