De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

his rebus beatum se iudicabat, his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini et cupiditati malae nihil denegaret.

CODstantium praetereo, quoniam dissimilis ceterorum fuit dignusque qui solus orbem teneret.

Alter uero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciue rat, non his duobus tantum quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fuerunt malis peior.