De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
Huuc accedebat infinita quaedam cupiditas aedificandi, non minor prouinciarum exactio in exhibendis operariis et artificibus et plaustris omnibus<que> quaecumque sint fabricandis operibus necessaria.
hic basilicae, hic circus, hic moneta, hic armorum fabrica, hic uxori domus, hic filiae. repente magna pars ciuitatis exciditur. migrabant omnes cum coniugibus ac liberis quasi urbe ab hostibus capta.
et cum perfecta haec fuerant cum interitu prouinciarum, non recte facta sunt\' aiebat, \'alio modo fiant\'. rursus dirui ac mutari necesse erat iterum fortasse casura. ita semper dementabat Nicomediam studens urbi Romae coaequare.
iam illud praetereo, quam multi perierint possessionum aut opum gratia. hoc enim usitatum et fere licitum consuetudine malorum.