De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

hic orbem terrae simul et auaritia et timiditate subuertit. tres enim participes regni sui fecit in quattuor partes orbe diuiso et multiplicatis exercitibus, cum singuli eorum longe maiorem numerum militum habere contenderent, quam priores principes habuerant, cum soli rem publicam gererent.

adeo maior esse coeperat numerus accipientium quam dantium. ut enormitate indictionum consumptis uiribus colonorum desererentur agri et culturae uerterentur in siluam.

et ut omnia terrore conplerentur, prouinciae quoque in frusta concisae: multi praesides et plura officia singulis regionibus ac paene iam ciuitatibus incubare, item rationales multi et magistri et uicarii praefectorum, quibus omnibus ciuiles actus admodum rari, sed condemnationes tantum et proscriptiones frequentes, exactiones rerum innumerabilium non dicam crebrae, sed perpetuae, et in exactionibus iniuriae non ferendae.