De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
cuius aeternae pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem suum partim uastatum a lupis rapacibus partim uero dispersum reficere ac recolligere dignatus est et bestias malas extirpare, quae diuini gregis pascua protriuerant, cubilia dissipauerant.
ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Iouiorum et Herculiorum cognomina, quae primum a Dioclete ac Maximiano insolenter adsumpta ac postmodum ad successores eorum translata uiguerunt? nempe deleuit ea dominus et erasit de terra.