De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

iam saeuire in eum coeperat uirus. cuius ui cum praecordia eius furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus est, adeo ut per dies quattuor insania percitus haustam manibus terram uelut esuriens deuoraret.

deinde post multos grauesque cruciatus cum caput suum parietibus infligeret, exilierunt oculi eius de caueis. tunc demum, amisso uisu, deum uidere coepit candidatis ministris de se iudicantem.

exclamabat ergo sicut ii qui torquentur solent, et non se, sed alios fecisse dicebat. deinde quasi tormentis adactus fatebatur Christum subinde deprecans et implorans, ut suimet misereretur.

sic inter gemitus quos tamquam cremaretur edebat, nocentem spiritum detestabili genere mortis efflauit. [*]( 1 detrusus Le]Nourry, item anonymus p. 67 et Bentleiw, detorsum (sic) C; deitroraum Bal, rursum uel deorsum Buenetnann; petiit moDimentis-conatus. sed undique uersum (cf. c. 34, 6, uel uersus) Heumann 2 Hibi C pmeretur (sic, sed inferiores partes litterarum euanuerunt) C; perterreretur Bal, peteretur G-racuius, proterreretur Tollius, item Bentleius 3 nec Bal, item Bentleius. non C, quod placet Halmio p. 162 6 ii Halm, hi C 7 stomaco C repercussa Bal. repercussus C 8 langorem C uersum est Heumann. item Halm p. 166, uerse (sic) C; uersa Bal, uersa est Columbus 11 furerent Lenglet. furens C; uis-ureret Bal; ui-urerentur Halm, perurerentur Brandt or insustemtabili C 12 IIII C percitus Bal, percutis C 16 uissu C <cum> candidatis Cuperus, <circumdatos> candidatis emendari ueUe uid. Maucroix, sed Buenemann c. 14, 2 occultis ministris confert 17 ii Bal, hii C torquentur Brandt (ef. solent u. 6), torqueri C 19 implorans anonymus p. 68, plorans C )

235

Hoc modo deus uniuersos persecutores nominis sui debellauit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret.