De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

iam saeuire in eum coeperat uirus. cuius ui cum praecordia eius furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus est, adeo ut per dies quattuor insania percitus haustam manibus terram uelut esuriens deuoraret.

deinde post multos grauesque cruciatus cum caput suum parietibus infligeret, exilierunt oculi eius de caueis. tunc demum, amisso uisu, deum uidere coepit candidatis ministris de se iudicantem.

exclamabat ergo sicut ii qui torquentur solent, et non se, sed alios fecisse dicebat. deinde quasi tormentis adactus fatebatur Christum subinde deprecans et implorans, ut suimet misereretur.