De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Cum feliciter tam ego [quam] Constantinus Augustus quam etiam ego Licinius Augustus apud Mediolanum conuenissemus atque uniuersa quae ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter cetera quae uidebamus pluribus hominibus profutura, uel in [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 15 hae litterae in Graecum conuersae extant ap. Eusebium H. E. X 5, 2-14; cf. ibid. § 1: tpspe όΥj λοιπὸνxal xdiv βασιλιϰω̄ν διατάξεων Κωνσταντίνου xai Atxiwtou \'tà; àx xyjq \'Ρωμαίων ϕωνής μεταληϕϑείσας έρμηνείας παρα- ϑὡμεϑα; ex Eusebio habet Nicephorus H. E. VII 41. ) [*]( 1 at Tollius, item Bentleius, ac C; atque exercitus Buenemann, ac dein exercitus Fritzsche; an post exercitu aliquid excidit? autemj altera Boherellus, item Bentleius et Heumann 2 in fugam conuerea est Halm p. 166, in fuga 6 uersa 6 r, in fugam uersa est Bal; cf. Proleg. adn. 6 8 Maiis Bal, maisi C 4 lacunam indicauit Columbut, qui fugiens addit, ad fretum Tollius, Melantiada Lenglet 5 sexxaginta (ex per ligaturam scriptum) C 7 in Cappadocia Bal, ex capadotiam C 8 ita] ibi Bauldri, ac Halm 9 Litinium C, corr. Bal 10 bithinia C, corr. Bal pugna C, corr. Bal 12 tertium coni. Halm, sed cf. bie p. 202, 21; octies p. 214, 2 15 deest initium litterarum quod Eusebius (§ 2. 3) habet quam del. Bal )

229
primis ordinanda esse credidimus, quibus diuinitatis reuerentia continebatur, ut daremus et Christianis et omnibus liberam potestatem sequendi religionem quam quisque uoluisset, quo quicquid <est> diuinitatis in sede caelesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere.

itaque hoc consilium salubri ac rectissima ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino facultatem abnegandam putaremus, qui uel obseruationi Christianorum uel ei religioni mentem suam dederat quam ipse sibi aptissimam esse sentiret, ut possit nobis summa diuinitas, cuius religioni liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum fauorem suum beniuolentiamque praestare.