De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto aduersarios inuadunt. illi uero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiuerunt.

Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. nullo loco auditur. fit impetus in eum et ad suos refugit. caedebatur acies eius inpune et tantus numerus legionum, tanta uis militum a paucis metebatur.