De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
Maximinus uoluit praeire matunus: pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie uictor celebraret. nuntiatur in castra mouisse Maximinum. capiunt milites arma obuiamque procedunt. campus intererat sterilis ac nudus, quem uocant Serenum.
erat iam utraque acies in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas resoluunt, ad caelum manus tendunt praeeuntibus praepositis et pro imperatore precem dicunt. audit acies peritura precantium murmur.
illi oratione ter dicta uirtute iam pleni reponunt capitibus galeas, scuta tollunt. procedunt imperatores ad conloquium.
ferri non potuit Maximinus ad pacem: contemnebat enim Licinium ac desertum in a militibus existimabat, quod ille esset in largiendo tenax, ipse autem profusus, eoque proposito mouerat bellum, ut exercitu Licinii sine certamine accepto ad Constantinum duplicatis uiribus statim pergeret.