De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

qui collectis ex proximo quantis potuit militibus pergebat obuiam Maximino, magis ut eum moraretur quam proposito dimicandi aut spe uictoriae. quippe cum ille septuaginta milium armatorum exercitum duceret, ipse uix triginta milium numerum collegisset.

sparsi enim milites per diuersas regiones fuerant et adunari omnes angustiae temporis non sinebant.

Propinquantibus ergo exercitibus iam futurum propediem proelium uidebatur.

tum Maximinus eius modi uotum Ioui uouit, ut si uictoriam cepisset, Christianorum nomen extingueret unusque deleret.

tunc proxima nocte Licinio quiescenti adsistit angelus dei monens, ut ocius surgeret atque oraret deum summum cum omni exercitu suo: illius fore uictoriam.

si fecisset. post has uoces cum surgere sibi usus esset et cum ipse qui monebat, adstaret, tunc docebat eum, quomodo et quibus uerbis esset orandum.