De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
nec ipse intra fines suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit armatus. erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio conlocati. hos primum muneribus et promissis inlicere temptauit, postea ui et oppugnatione terrere, nec tamen quicquam uis aut promissa ualuerunt.
iam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. hinc promouit Heracleam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.