De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
Constantinus rebus in urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. eodem Licinius aduenit, ut acciperet uxorem.
Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum sollemnibus occupatos, exercitum mouit e Syria hieme [quam] cum maxime saeuiente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit debilitato agmine.
nam maximis imbribus et niuibus et luto et frigore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per uiam strages speciem iam futuri belli et similem cladem militibus nuntiabat.
nec ipse intra fines suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit armatus. erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio conlocati. hos primum muneribus et promissis inlicere temptauit, postea ui et oppugnatione terrere, nec tamen quicquam uis aut promissa ualuerunt.
iam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. hinc promouit Heracleam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.