De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
fit in urbe seditio et dux increpitatur uelut desertor salutis publicae cumque <conspiceretur>, repente populus — Circenses enim natali suo edebat — una uoce subclamat Constantinum uinci non posse.
qua uoce consternatus proripit se ac uocatis quibusdam senatoribus libros Sibyllinos inspici iubet: in quibus repertum est illo die hostem Romanorum esse periturum.
quo responso in spem uictoriae inductus procedit, in aciem uenit. pons a tergo eius scinditur. eo uiso pugna crudescit et manus dei supererat aciei. Maxentianus proterretur, ipse in fugam uersus properat ad pontem, qui interruptus erat, ac multitudine fugientium pressus in Tiberim deturbatur.
confecto tandem acerbissimo bello cum magna senatus populique Romani laetitia susceptus imperator Constantinus Maximini perfidiam cognoscit, litteras deprehendit, statuas et imagines inuenit.