De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

in ceteris quoque magistri sui similis. nam si quid reliqui uel Diocles uel Maximianus reliquerant, hic abrasit sine ullo pudore auferens omnia.

itaque horrea priuatorum claudebantur, apothecae obsignabantur, debita in futuros annos exigebantur. hinc fames agris ferentibus, hinc caritas inaudita.

armentorum ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia cotidiana: quibus suos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam. et effundebat passim sine dilectu, sine modo, cum satellites uniuersos, quorum numerus ingens erat, pretiosis uestibus et aureis nummis expungeret, gregariis et tironibus argentum daret, barbaros omni genere largitionis honoraret.