De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Haec ille moliens Constantini litteris deterretur. dissimulauit ergo. et tamen si quis <in manus eius> inciderat, mari occulte mergebantur. consuetudinem quoque suam non intermisit ut in palatio per singulos dies sacrificaretur.

et hoc primus inuenerat, ut animalia omnia quibus uescebatur, [*](euris ap. Bauldrium aliorum coniecturas titulo et tutela affert); tutela ed. Oxon. 1680 2 licere C, corr. Bal suasu] quasi Bal 3 Ipulsus C 4 maiimus C, corr. Bal 7 subnexi C, corr. Bal opera C, corr. Bal nt add. Bal neque] ne quid Gale; conuenticula (uel templa, hoc iam Maucroix et Bauldri) add. Heumann 8 coirent Gale et alii, colerent C; cf. ad u. 9 sed] et Heumann Cpraehensus C, corr. Bal 9 suo, (a er.) C cogerent Bal, coieret (sic) C; litteram i ad corrigendum colerent u. 8 destinatam in hanc uocem inlatam esse coni. anonymus p. 57 12 chlamydibus Bal 13 iam dudum om. Bal 18 litteris Bal, litteras C 19 in manus eius Bauldrium et Maucroixium secuti inseruimus 20 mergebatur cum Bal omnes edd., sed cf. c. 23, 2 unus quisque-aderant (et c. 40, 2 utraque-necabantur); Tacit. Ann. II 24 ut quis-reuenerat, — narrabant 21 palatium C, corr. Bal )

216
non a coquis, sed a sacerdotibus ad aras immolarentur nihilque prorsus mensae adponeretur nisi aut delibatum aut sacrificatum aut perfusum mero, ut quisquis ad cenam uocatus esset, inquinatus inde atque impurus exiret.

in ceteris quoque magistri sui similis. nam si quid reliqui uel Diocles uel Maximianus reliquerant, hic abrasit sine ullo pudore auferens omnia.