De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

quibus annuens nouo more sacerdotes maximos per singulas ciuitates singulos ex primoribus fecit, qui et sacrificia per omnes deos suos cotidie facerent et ueterum sacerdotum ministerio subnixi darent operam, < ut) Christiani neque <conuenticula> fabricarent neque publice aut priuatim coirent, sed comprehensos suo iure ad sacrificia cogerent uel iudicibus offerrent.

parumque hoc fuit, nisi etiam prouinciis ex altiore dignitatis gradu singulos quasi pontifices superponeret, et eos utrosque candidis clamidibus ornatos iussit incedere.

facere autem parabat quae iam dudum in Orientis partibus fecerat. nam cum clementiam specie tenus profiteretur, occidi seruos dei uetuit, debilitari iussit.

itaque confessoribus effodiebantur oculi, amputabantur manus, pedes detruncabantur, nares uel auriculae desecabantur.

Haec ille moliens Constantini litteris deterretur. dissimulauit ergo. et tamen si quis <in manus eius> inciderat, mari occulte mergebantur. consuetudinem quoque suam non intermisit ut in palatio per singulos dies sacrificaretur.