De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
quid argentum? nonne haec necesse est ex uenditis fructibus comparari? unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omues fructus auferas, uniuersa nascentia uiolenter eripias?
quis ergo non bonis suis euersus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad uotum, quod non erat celebraturus?
Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nominari uolebat.
mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam seruet, cedat aetati et honorem deferat canis.
at ille tollit audacius cornua et praescriptione temporis pugnat: sese priorem esse debere, qui prior sumpserit purpuram; preces eius et mandata contempsit.