De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore anni uel exigua requies. frequens super isdem hominibus uel ipsis iudicibus uel militibus iudicum pugna. nulla area sine exactore, nulla uindemia sine custode, nihil ad uictum laborantibus relictum. quae quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos tamen sustentabile aliquo modo uel spe futurorum. quid uestis omnis generis? quid aurum?

quid argentum? nonne haec necesse est ex uenditis fructibus comparari? unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omues fructus auferas, uniuersa nascentia uiolenter eripias?

quis ergo non bonis suis euersus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad uotum, quod non erat celebraturus?

Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nominari uolebat.

mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam seruet, cedat aetati et honorem deferat canis.