De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
imperatori propere quae gesta sunt, nuntiantur. admirabili celeritate cum exercitu reuolat. opprimitur homo ex improuiso, nondum satis instructus.
milites ad imperatorem suum redeunt. occupauerat Massiliam et portas obserauerat. accedit propius imperator et in muro adstantem alloquitur, non aspere nec hostiliter, sed rogat [*](LOCI AVCTORVM EXPILATOBVM SIMILES 24 s.] Panegyr. VII 15 (p. 171, 21 ss. Baehrens). ) [*](Bal) coni. Brandt (ef. ad coirent et cogerent c. 36, 4; dedidit se c. 26, 10), uix et <de restituenda concordia> uel sim. fuisse uid. ) [*]( 1 per occasionem Bal, pro occasione C 2 euo. quo cura uenisset anonymus p. 52 (conferri potest p. 191, 7) 5 locum Columbus, item Bentleius, loco C; cf. Proleg. adn. 6 6 praefuerunt Bauldri qua re anonymus p. 52, quare Bal 7 fugam Bal, pugnam C 8 contagionis Bal 10 posset Bal, possit C 13 post exercitum ex 12 debellari repetitum, sed expunctum, C obprimi C 14 posset Bal, possit C paucitate C, corr. Bal adolescens C 17 estimaret C, existimaret Heumann 18 tesauros C 19 recciderunt C 21 obprimitur C inprouiso C 23 po-rtas, post o lift. incerta, C obserrauerat C )
attrahitur ad imperatorem rebellis imperator, pater impius, socer perfidus. audit scelera quae fecit, detrahitur ei uestis et increpito uita donatur.
Sic amisso imperatoris ac soceri honore humilitatis impatiens alias rursus insidias machinatus est, quia semel habuit inpune.
uocat filiam Faustam eamque nunc precibus nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem uirum pollicetur: petit, cubiculum patens relinqui et neglegentius custodiri sinat.