De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
aderat ibi Diocles a genero nuper accitus, ut quod ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto in Seueri locum. itaque fit utroque praesente. sic uno tempore sex fuerunt.
qua re impeditis consiliis senex Maximianus tertiam quoque fugam moliebatur: redit in Galliam plenus malae cogitationis ac sceleris, ut Constantinum imperatorem, generum suum, generi filium, dolo malo circumueniret, et ut posset fallere, deponit regiam uestem. Francorum gens in armis erat.
persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum exercitum duceret, paucis militibus posse barbaros debellari, ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi posset ob militum paucitatem.
credit adulescens ut perito ac seni, paret ut socero: proficiscitur relicta militum parte maiore. ille paucis diebus expectatis cum iam Constantinum aestimaret intrasse fines barbarorum, repente purpuram sumit, thesauros inuadit, donat ut solet large: fingit de Constantino quae in ipsum protinus reciderunt.
imperatori propere quae gesta sunt, nuntiantur. admirabili celeritate cum exercitu reuolat. opprimitur homo ex improuiso, nondum satis instructus.