De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

olim quidem ille ut nomen imperatoris acceperat, hostem se Romani nominis erat professus, cuius titulum immutari uolebat, ut non Romanum imperium, sed Daciscum cognominaretur.

Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. sed iuueni magis parebatur quam seni, quippe cum prior <esset> et maior filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium.

ferebat iniquo animo senex quod non posset libere facere quae uellet, et filio suo puerili aemulatione inuidebat. cogitabat ergo expellere adulescentem, ut sibi sua uindicaret: quod facile uidebatur, quia milites < ei > erant qui Seuerum reliquerant.