De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque animis Seueri exitum metuens ad pedes militum prouolutus orabat ne hosti traderetur, donec promissis ingentibus flexit animos eorum et retro signa conuertit ac fugam trepidus capessiuit, in qua opprimi facillime potuit, si cum paucis quispiam sequeretur.

quod cum timeret, dedit militibus potestatem ut dispersi quam latissime diriperent omnia uel corrumperent, ut si quis insequi uoluisset, utensilia non haberet.

uastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen incessit, expilata omnia, mulieres corruptae, uirgines uiolatae, extorti parentes et mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas proderent. abactae tamquam de barbaris praedae pecorum ac iumentorum.