De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
Maxentius tanti facinoris sibi conscius, licet iure hereditatis paternos milites traducere ad se posset, cogitans tamen fieri posse ut Maximianus socer id ipsum metuens Seuerum in Illyrico relinqueret atque ipse cum suo exercitu ad se oppugnandum ueniret, quaerebat quatenus se a periculo impendente muniret.
patri suo post depositum imperium in Campania moranti purpuram mittit et bis Augustum nominat. ille uero et rerum nouarum cupidus et qui deposuerat inuitus, libenter arripuit.
Seuerus interim uadit et ad muros urbis armatus accedit. statim milites sublatis signis abeunt et se (ei> contra quem uenerant, tradunt.