De Mortibus Persecutorum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897
suscepit itaque imaginem admodum inuitus atque ipsi purpuram misit, ut ultro asciuisse illum in societatem uideretur.
iam turbatae rationes eius fuerant nec poterat alterum extra numerum nuncupare, ut uoluerat.
sed illud excogitauit, ut Seuerum, qui erat aetate maturior, Augustum nuncuparet, Constantinum uero non imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem cum Maximino appellari iuberet, ut eum de secundo loco reiceret in quartum.