De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

at ille incredibili celeritate usus peruenit ad patrem iam deficientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. atque ita in lecto suo requiem uitae, sicut optabat, accepit.

suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam (Christianos cultui ac deo suo reddere. haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.

Paucis post diebus laureata imago eius adlata est ad malam bestiam. deliberauit diu an susciperet.

in eo paene res fuit, ut illam et ipsum qui attulerat exureret, nisi eum amici ab illo furore flexissent admonentes eum periculi, quod uniuersi milites, quibus inuitis ignoti Caesares erant facti, suscepturi Constantinum fuissent atque ad eum concursuri alacritate summa, si uenisset armatus.

suscepit itaque imaginem admodum inuitus atque ipsi purpuram misit, ut ultro asciuisse illum in societatem uideretur.